Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 3 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT II. Quod insinuetur novae regenerationis dicere mysterium velle. <<<     >>> CAPUT IV. Quod tota Trinitas unus Deus omnia fecit. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0112D) CAPUT III. Quod unus sit Deus Trinitas tota.

Deus unus est, invisibilis, incomprehensibilis, inaestimabilis, immortalis, omnipotens, perfectus et sempiternus. In hac re nihil adventitium, nihil postremum, nihil recedens. Hic est ante omnia, super omnia, intra omnia, extra omnia. Hic Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Sed Pater a nullo, sed ex se, est; et est tantum Pater. Filius ex Patre est natus, ex eo coaeternus Patri; et est tantum Filius. Spiritus sanctus ex Patre et Filio inseparabiliter procedit, et est tantum Spiritus sanctus. (0113B) Haec tota Trinitas unus est Deus, non aliud habens, et aliud subsistens. Sed ideo simplex est, quia quod in se habet, hoc est. Non enim in illo accidit quodcunque bonum, cuius sit participatione compositus; sed quia ex illo est omne bonum, ideo quod in se est, hoc vere omnimodo est.


135w 1.600240945816 s