Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 4 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT III. Quod unus sit Deus Trinitas tota. <<<     >>> CAPUT V. Quod homo a Deo bene sit conditus, a zabolo male deceptus. show dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0113B) CAPUT IV. Quod tota Trinitas unus Deus omnia fecit.

Haec tota Trinitas unus Deus fecit omnia visibilia et invisibilia, sive coelum, et coelestem angelicam creaturam cum omnibus quae continentur in coelo, sive terram, et mare cum omnibus quae continentur in eis. Hic Deus omnia creavit, omnia continet, omnia gubernat, omnia providentiae suae administratione disponit, omnia regit. Omnia ipsi serviunt. (0113C) Omnia ipse iudicat. Absque illo nihil bonum. Ex illo nihil malum. Ipse potens et de malo facere bonum. Ipse disperdens omne malum. Ipse donator omnis boni. Ipse conservans perenniter omne bonum.


90w 0.13983798027039 s