Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 5 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT IV. Quod tota Trinitas unus Deus omnia fecit. <<<     >>> CAPUT VI. Quod pietas Conditoris praecesserit culpam hominis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0113C) CAPUT V. Quod homo a Deo bene sit conditus, a zabolo male deceptus.

Post conditionem caeterarum rerum bona conditione beatus est a Deo conditus homo, et certe ita beatus, ut ad imaginem et similitudinem Dei factus, cunctis terrenis rebus existeret beatitudinis auctoritate praelatus. Cui invidens super iis angelus ob superbiam de coelestis gloriae claritate deiectus, dum conditori Domino superbivit, hunc conditum hominem persuasionis fraude decepit. (0113D) Qui deceptus homo et propter transgressionis admissum beatitudinis loco exsul est factus, et cum omni posteritate generis sui mortis est sententia condemnatus.


87w 0.11827182769775 s