Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 7 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT VI. Quod pietas Conditoris praecesserit culpam hominis. <<<     >>> CAPUT VIII. Quod in exordio primorum hominum et incarnatio et mors praefigurata est Christi. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0114A) CAPUT VII. Formatio Ecclesiae de latere Christi ad similitudinem formationis Evae de latere Adae.

Adam ergo Christi, Eva Ecclesiae figura fuere. Assumptus est limus, et factus est primus homo Adam in animam viventem. Incarnatus est Christus, et factus est secundus homo Adam in Spiritu vivificante. Somno Adam obdormivit. Christus morte quievit. Adae costa subtrahitur, et mulier fingitur. De Christi latere sanguis et aqua producitur, et his sacramentis Ecclesia sancta formatur. (0114B) Non tollitur caro de carne viri, cum permanente virtute ossuum viri deberet mollior mulier carnis mollitie potius fingi; sed quod de viro ossis fortitudo subtrahitur, infirmitas est divinitatis, de qua dicitur: Verbum caro factum est (Ioan. I, 14) ; quod de fortitudine ossis viri mulier fingitur, hoc est quod sequitur: Et habitabit in nobis. Nam de viro aliquid virtutis auferre hoc est: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7) ; mulierem de fortitudine viri compingi, hoc est: Cum esset dives, propter nos pauper factus est, ut nos eius inopia ditaremur (II Cor. VIII, 9) . Quod ergo ille infirmatus in humilitate deitatis suae, hoc Ecclesia roborata est per assumptionem humanitatis in illo. (0114C) Bene ergo infirma mulier de virtute viri formatur, quia post lapsum culpae deformis humana conditio factoris sui imaginem non reciperet, nisi hanc Redemptor pius moriens innovasset; nec debilis et abiecta ad virtutem spiritus consurgeret, nisi eam infirmata divinitas humilis erexisset.


217w 2.0100541114807 s