Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 8 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT VII. Formatio Ecclesiae de latere Christi ad similitudinem formationis Evae de latere Adae. <<<     >>> CAPUT IX. Quod incarnationem Christi tota Trinitas operata fuerit, sola tamen persona Filii hanc suscepit. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0114C) CAPUT VIII. Quod in exordio primorum hominum et incarnatio et mors praefigurata est Christi.

Hanc figurae salvationis summam per gloriam Virginis signavit species mulieris, quando dictum est ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et inter semen eius (Gen. III, 15) ; significans malitiam diabolicae partis non posse inhaerere sacramento redemptionis, quod factum est per assumptum hominem ex utero Virginis. Unde adhuc subditur: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius (Ibid.) . Hoc de Christo, qui est fructus virginalis ventris Mariae, intelligitur. (0114D) Id est: Tu per malitiam persequentium, qui sunt semen tuum, quorum corda inhabitas, eum supplantabis ut moriatur; et ille resurgens conteret caput tuum, quod est mors, et te ipsum qui habes mortis imperium. Hanc humilitatem Redemptoris usque ad susceptionem mortis mox subsequens fratricidium figuravit, quando Cain frater maior terrenis operibus incubans, assurgens innocentem socium propter simplicem hostiam extra domum rudi crudelitate homicida novus occidit, significans Iudaeorum populum primum in lege natum, Christum agnum Dei, et tollentem peccata mundi extra Ierusalem crucis patibulo occisurum.


163w 1.3292350769043 s