Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 9 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT VIII. Quod in exordio primorum hominum et incarnatio et mors praefigurata est Christi. <<<     >>> CAPUT X. Quod ideo data lex est, ut rediret in cognitionem homini Deus. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0114D) CAPUT IX. Quod incarnationem Christi tota Trinitas operata fuerit, sola tamen persona Filii hanc suscepit.

(0115A)

Huius sanctae redemptionis opulentum miseratione copiosa mysterium praesignatum in conditione primorum hominum implevit Filius Dei veniens in plenitudine temporum, cuius adventus operatio incarnationis eius veritas fuit. Quam incarnationis veritatem tota Trinitas operata est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis; sola tamen persona Filii hanc suscepit, quoniam quaecunque per hanc dispensationem pertinent ad personam Christi, neque ad Patris, neque ad Spiritus sancti personas poterunt ullatenus pertinere. (0115B) Non enim fas est dicere Patrem et Spiritum de Virgine genitos, vel cruci suspensos, vel sepultura conclusos, quae in sola persona Christi omnia congruenti, et evidenti sunt dispensatione completa. Hoc mysterium redemptionis humanae dispositum aeternitate deitatis suae, completurum praesentia humanitatis assumptae Christus, sicut ante saecula ordinavit, ita in saeculorum fine perfecit. Nihil novitate consilii inventum, nihil accessu novae cogitationis assumptum, sed aeterna dispositione praefixum, temporali dispensatione perfectum.


146w 1.3395309448242 s