Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 10 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT IX. Quod incarnationem Christi tota Trinitas operata fuerit, sola tamen persona Filii hanc suscepit. <<<     >>> CAPUT XI. De temporibus sub quorum distinctione saeculum stetit. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0115B) CAPUT X. Quod ideo data lex est, ut rediret in cognitionem homini Deus.

(0115C)

Humano itaque generi, quia oblivioni dederat Creatorem, data est lex, per quam creaturae amittenti Deum reduceretur in cogitationem creator omnium rerum; dictumque est per eamdem legem: Audi Israel: Dominus Deus tuus Deus unus, etc. (Deut. VI, 4) . Quo dicto et superstitiones, quibus pro Creatore creatura colebatur, amotae sunt, et unus qui vere coleretur Deus patenter est demonstratus.


69w 0.63925719261169 s