Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 11 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT X. Quod ideo data lex est, ut rediret in cognitionem homini Deus. <<<     >>> CAPUT XII. De conatu exsequendorum ordinum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0115C) CAPUT XI. De temporibus sub quorum distinctione saeculum stetit.

Stetit ergo saeculum in hominibus sub trimoda distinctione temporum. Stabit homo ordine quarto in beatitudine saeculorum. Primo summe infeliciter, secundo non plene feliciter, tertio abunde feliciter, quarto summa aeternaque felicitate feliciter. (0115D) Primo summe infeliciter, quia homo conditus ad imaginem et similitudinem Dei, suo deceptore zabolo sibimet principante, serviens regno peccati, idolorum cultor, soli Creatori pie debitum impie creaturis impendit honorem. Secundo non plene feliciter, quia data quidem lex est ad cognitionem Dei, sed perducere non potuit ad iustitiam Dei. Nam si ex lege iustitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21) . Data est ad intelligentiam, non ad veniam peccati. Per illam enim agnitum peccatum punitum est, non sanatum. (0116A) Data quidem est in sanctione hostiarum et ceremoniarum, ut offerrentur Deo, sicut Deus sanxerat, et non sicut gentiles sacrificantes daemoniis immolabant. Quae tamen observantia legis propter cognitionem Dei multum profuit hominibus in tempore suo. Sed ideo plenam felicitatem non intulit, quia ad perfectum nihil adduxit (Heb. VII, 19) . Sequens ergo erat tempus, in quo felicitas per litteram coepta posset per intelligentiam spiritus esse perfecta. In hoc tempore gratiae, quod tertium est, fuit abunde feliciter, quando cunctis illis sacris hostiis figuratus Christus est incunctanter ostensus; quando umbrae successit lux, incertis veritas, figuris ostensio, occultis revelatio, legi evangelium, timori servorum gratia filiorum, et cunctis, quae adumbraverat littera, manifestatio spiritalis gratissima et aperta. (0116B) Quartum est illud beatae aeternitatis insigne, in quo, devictis cunctis adversantibus, laudabit homo Deum in incorruptionis tranquillitate securus. Ergo in statu mundi. . . adductum est. Non plene feliciter fuit tertium sub gratia, in quo nos Christus a delictis nostris in suo sanguine lavit; et abunde feliciter manet extremum illud, quod et aeternum, in quo laudabimus Deum in saecula saeculorum.


284w 2.9053978919983 s