Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 13 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XII. De conatu exsequendorum ordinum. <<<     >>> CAPUT XIV. De Ioanne et baptismo poenitentiae, cuius signum sunt stramenta ciliciorum, per quae ad oleandum parvuli deducuntur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0116C) CAPUT XIII. Quod ipsis exordiis causarum instauratio humana inchoata cognoscitur, in quibus eius restauratio continetur.

Exordium regenerationis, cuius species peracta est in plenitudine temporis, ab initio temporum coepit. Etenim aeterna Sapientia ita in exordiis rerum figuram statuit sacramentorum, ut ex antiquitate ordinata significatio perveniret ad finem temporum in efficientiis actionum. (0116D) Unde quia regenerationis huius sacramentum in aqua et spiritu consistebat, causarum institutio perfecit [F. perfecta] illius operationis species aemulabatur cum dicitur: Et spiritus Dei ferebatur super aquas (Genes. I, 2) , ut in earumdem causarum exordiis instauratio his rebus figurata esse monstratur.


90w 0.88921403884888 s