Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 14 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XIII. Quod ipsis exordiis causarum instauratio humana inchoata cognoscitur, in quibus eius restauratio continetur. <<<     >>> CAPUT XV. Quod incipiente baptismo Christi cessavit baptismus Ioannis. Et quomodo Christus baptizat, et non baptizat. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0116D) CAPUT XIV. De Ioanne et baptismo poenitentiae, cuius signum sunt stramenta ciliciorum, per quae ad oleandum parvuli deducuntur.

(0117A)

Veniens itaque Dominus impleturus summam nostrae salutis, non sibi sed nobis profuturam, in se suscepit, et a se sanctificavit baptismatis sacramentum, praemittens Ioannem, cuius baptismus veritatis figura, non veritas esset, qui peccatores ad poenitentiam commoneret, non qui remissionem peccatis inferret, ipso Ioanne dicente: Ego baptizo in aqua in poenitentia (Matth. III, 11) . Hinc itaque est quod per stramenta ciliciorum ad oleandum sacerdotibus parvuli deducuntur, ut poenitentiae signum habeant propter opus, qui poenitentiae opera demonstrare non possunt propter aetatis tempus. Maiores autem aetate cum advocari ad fidem coeperint, per se poenitentiam exhibent de erroribus pristinis, in quibus aut generaliter vixerunt, aut idolis servierunt. Hanc efficaciam poenitentiae commendabat Ioannes, cum de eo dicitur: Venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum poenitentiae in remissione peccatorum (Luc. III, 3) . Unde aperte patet quia Ioannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam dedit, sed in remissione peccatorum dare non potuit. (0117B) Ac proinde quoniam baptismum, qui peccata solveret dare non poterat, praedicabat; ut sicut incarnatum Verbum patris praecurrebat praedicationis verbo, ita baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurreret suo baptismo, quo peccata solvi non possunt.


194w 1.2378001213074 s