Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 15 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XIV. De Ioanne et baptismo poenitentiae, cuius signum sunt stramenta ciliciorum, per quae ad oleandum parvuli deducuntur. <<<     >>> CAPUT XVI. Quod solus Christus baptizat, qui soli sibi baptizandi retinuit potestatem, quamvis sive bonus sive malus minister baptizet. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0117B) CAPUT XV. Quod incipiente baptismo Christi cessavit baptismus Ioannis. Et quomodo Christus baptizat, et non baptizat.

Venit Dominus, ut baptizaretur a servo. Propter humilitatem prohibet servus dicens: Ego a te debeo baptizari; et tu venis ad me (Matth. III, 14) ! Propter iustitiam imperavit Dominus dicens: Sine modo. (0117C) Sic enim oportet nos implere omnem iustitiam (Ibid.) . Deinde quiescit baptismus Ioannis, qui erat in poenitentia et in veritatis umbra, et inchoavit baptismus Christi, qui est veritas, in quo fit remissio peccatorum. Quanquam non baptizaret Christus, sed discipuli eius. Baptizat autem Christus, et non baptizat. Sed utrumque verum est. Baptizat, quia mundat. Non baptizat, quia non ipse tinguit. Praebebant tunc discipuli, sicut nunc ministri praebent ministerium corporis. Praebebat ille adiutorium maiestatis.


117w 1.7527058124542 s