Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 16 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XV. Quod incipiente baptismo Christi cessavit baptismus Ioannis. Et quomodo Christus baptizat, et non baptizat. <<<     >>> CAPUT XVII. Quod doctor studiis orationum munire debet praedicationem verborum, ut quod locuturus est, Dei virtute melius quam eius actione formetur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0117C) CAPUT XVI. Quod solus Christus baptizat, qui soli sibi baptizandi retinuit potestatem, quamvis sive bonus sive malus minister baptizet.

Nunquam ergo cessat baptizare qui nunquam cessat mundare. (0117D) Usque in finem saeculi Iesus baptizat, quia ipse mundat. Securus proinde accedat homo ad inferiorem ministrum, habet enim superiorem magistrum. Ipse magister Christus et extrinsecus baptizat, dicente Paulo: Sicut Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae (Ephes. V) ; et intrinsecus baptizat per infusionem spiritus, quo docetur interior homo et habere fidem, et servare operis dignitatem. (0118A) Ad haec certe pertinet quod dicitur: Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem sicut columbam, et mansit super eum, et ego nesciebam eum (Ioan. I, 32) . Ex multis cognitionibus Christum sciebat Ioannes. (0118B) Nam cum vidisset Maria mater Christi Elisabeth, exsultavit infans iste Ioannes in utero eius (Luc. I, 41) . Hic erat vox clamantis: Parate viam Domini (Matth. III, 3) . Hic eum qui ad se baptizari venerat, prohibet cum dicit: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Ibid., 14) . Hic eum agnum Dei, et tollentem mundi peccata ostendit (Ioan. I, 29) . Sed hoc solum in eo nescivit, quia sibi retenturus erat baptismi potestatem, et non eam translaturus vel transmissurus in aliquem servum; sed sive baptizaret in ministerio servus bonus, sive baptizaret in ministerio servus malus, non sciret se ille qui baptizaretur baptizari nisi ab illo qui baptizandi tenuit potestatem, et esset huius sacramenti virtus non in officio ministrantis, sed in potestate magistri.


239w 1.5969688892365 s