Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 17 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XVI. Quod solus Christus baptizat, qui soli sibi baptizandi retinuit potestatem, quamvis sive bonus sive malus minister baptizet. <<<     >>> CAPUT XVIII. Qualiter aggrediendus est qui nolens invitatur ad fidem. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0118B) CAPUT XVII. Quod doctor studiis orationum munire debet praedicationem verborum, ut quod locuturus est, Dei virtute melius quam eius actione formetur.

Cum ex conversatione gentili quisque nolens ad cognitionem et fidem Dei hortatur ut veniat, primum doctor attendat multam bonitatem miserantis Dei, de quo dicitur: Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II) ; ac deinceps agat quantum potest ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiant. (0118C) Et haec se posse, si potuerit, et in quantum potuerit, pietate magis orationum quam oratorum facultate non dubitet, ut orando pro se ac pro illis, quos est allocuturus, sit orator ante quam doctor, atque sive in peculiari colloquio, sive in Ecclesiae conventu, ipsa hora iam ut dicat accedens, prius quam exerat proferentem linguam, ad Dominum levet animam sitientem, ut ructet quod biberit, vel quod impleverit fundat; atque ad horam ipsius dictionis illud potius bonae menti cogitet convenire quod Dominus ait: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. (0118D) Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19) . Si ergo loquitur in eis Spiritus sanctus, qui persequentibus traduntur pro Christo, quare non et in eis qui tradunt discentibus Christum? Hoc sane studium docendi et in suadenda fide ethnicis, et in suadendis operibus bonis fidelibus cunctis doctorem convenit exercere.


225w 1.4997959136963 s