Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 18 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XVII. Quod doctor studiis orationum munire debet praedicationem verborum, ut quod locuturus est, Dei virtute melius quam eius actione formetur. <<<     >>> CAPUT XIX. De adapertitione ianuae fidei. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0118D) CAPUT XVIII. Qualiter aggrediendus est qui nolens invitatur ad fidem.

(0119A)

Cum itaque credere nolentibus unius Dei cognitio et fides offertur, proponendum est ut per intelligentiam pergant videre quod Deus est, omnibusque eum naturis visibilibus et corporalibus, intelligibilibus vero et spiritalibus, omnibusque mutabilibus, praeferant. Omnes enim certatim pro excellentia Dei dimicant, nec quisquam inveniri potest, qui hoc Deum credat esse, quo est aliquid melius. Itaque omnes hoc Deum esse consentiunt, quod caeteris rebus omnibus anteponunt. Et quoniam omnes qui de Deo aliquid cogitant vivum aliquid cogitant, illi soli possunt non absurda et indigna existimare de Deo, qui vitam ipsam cogitant. (0119B) Deinde ipsam vitam pergunt inspicere; et si eam sine sensu vegetanti invenerint, qualis est arborum, praeponunt ei sentientem, qualis est pecorum, et huic rursus intelligentem, qualis est hominum: quam cum adhuc mutabilem viderint, etiam huic aliquam incommutabilem coguntur praeponere, illam scilicet vitam, quae non aliquando desipit, aliquando sapit; sed est potius ipsa sapientia. Sapiens enim mens adepta sapientia; antequam adipisceretur, non erat sapiens. At vero ipsa sapientia nec fuit unquam insipiens, nec esse unquam potest: quam si non viderint, nullo modo plena fiducia vitam incommutabiliter sapientem commutabili vitae anteponerent. Ipsam quoque regulam veritatis, qua illam clamant esse meliorem, incommutabilem vident, nec uspiam nisi supra suam naturam vident, quandoquidem se mutabiles vident. (0119C) At cum veraciter, suadente doctore, seclusa fuerit omnis mutabilis res a Deitatis honore, accipiendum est ne sit summe [F. summus] Deus quod passioni, id est, mutabilitati poterit subiacere. Cumque fuerit tentum, id quod commutabile est, esse non posse Deum, restat ut perveniatur ad rem illam quae cunctis rebus praeeminet, et incommutabilis est. Coniecto illo quod res illa quae unus est Deus, cunctis praeeminens et incommutabilis manens, omnia fecit, omnia disponit, omnia iudicat, curam de omnibus habet nihilque est ex omnibus visibilibus et invisibilibus quod non ex illo initium habeat, non in servitute eius dominationi subiaceat. Qui subiectarum rerum famulatus sub nulla ulla mutabili creatura potest ullatenus inveniri, nisi tantum sub isto uno dominante Deo, cuius aeterna substantia est, cuius incommutabilis veritas, cuius omnipotens permanet potestas.


335w 2.7217221260071 s