Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 19 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XVIII. Qualiter aggrediendus est qui nolens invitatur ad fidem. <<<     >>> CAPUT XX. De his qui volentes I ad fidem convertuntur catechumeni, id est, audientes dicantur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0119C) CAPUT XIX. De adapertitione ianuae fidei.

(0119D)

Iam cum reseravit ille ianuam fidei, de quo dicitur: Qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7) , id est, ex semine David assumptus homo per potestatem unitae divinitatis aperit cordibus credentium mysteria suae Incarnationis, quae in praedestinatis claudere non poterit austeritas infidelitatis; et claudit vasa irae praespicentia iudicii, ne reprobi veniant, ad quam sibi merito clauserunt remunerationem beatitudinis; tunc fit quod scriptum est: Ego sum ostium. (0120A) Si quis per me introierit, salvabitur (Ioan. X, 19) . Incipiunt enim aperiri initia fidei ei, cui per lavacrum regenerato post acceptionem Spiritus sancti in participio corporis Christi se crediderit Christus. Et videbit librum illum sanctae auctoritatis apertum, quem clausum in mysterio sigillis septem aperuit idem victor Leo de tribu Iuda (Apoc. V, 5) . Qui liber totius sanctae Scripturae apertus est, quia intelligentia eius hominibus revelatur a Christo, qui solus in se suscepit, atque compleri voluit, quae ad salutem humani generis complenda ordinavit atque praescivit. Signa autem eius septem haec sunt: primum incorporatio, secundum nativitas, tertium passio, quartum mors, quintum resurrectio, sextum gloria, septimum regnum. (0120B) Quae signorum adapertio haec est generis humani plena redemptio; ad quam qui venit, hoc ordine venit.


197w 1.5853171348572 s