Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 20 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XIX. De adapertitione ianuae fidei. <<<     >>> CAPUT XXI. Quod catechumeni per poenitentiam sint ad lavacrum adducendi. Quodque ii quos Ioannes baptizavit, catechumenorum habuere figuram. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0120B) CAPUT XX. De his qui volentes primum ad fidem convertuntur catechumeni, id est, audientes dicantur.

Quicunque de gentili conversatione, et de superstitionibus, quibus impie pro creatore colitur creatura, maiuscula aetate venientes volunt credere in Deum, vel sive recens nati, sive parvuli sint, catechumeni, id est, audientes dicuntur, pro eo quod primum praeceptum exhortationis in lege sibi audiunt dictum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4) ; et illud: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid.) . Audiunt ergo verbum vitae, per quod perveniant ad munus gratiae, qui erant filii irae. (0120C) Nam quia omnis qui vere agnoscit, veraciter dicit: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea (Psal. L, 7) ; in eo quod originaliter tenetur ad noxam mortis, donec per redemptionem efficiatur Filius Dei, erit filius illius antiquae irae, quam meruit primus homo in praecepti transgressione, dicente Domino: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam. Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Ioan. III, 36) . Quam iram non venire, sed manere dixit, quia non ex novitate infidelitatis venit, sed ex antiquitate praevaricationis manet. (0120D) De qua ira nemo salvari potest, nisi per misericordiam Salvatoris, dicente eodem Domino: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Ioan. VIII, 36) . Qui catechumeni propter cognitionem Dei, quam illis per sacerdotem quasi per Moysen loquitur Deus, audientes dicuntur, ut, relicta vetustate vitae carnalis, veniant ad vitae novitatem per unius Dei cognitionem.


235w 1.540561914444 s