Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 21 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XX. De his qui volentes I ad fidem convertuntur catechumeni, id est, audientes dicantur. <<<     >>> CAPUT XXII. Qui sunt exorcistae, a quibus exorcizantur catechumeni et energumeni. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0120D) CAPUT XXI. Quod catechumeni per poenitentiam sint ad lavacrum adducendi. Quodque ii quos Ioannes baptizavit, catechumenorum habuere figuram.

Hi, si maiores aetate sunt, cum actione poenitendi veniunt. (0121A) Si minores sunt, in signo poenitentiae per stramenta ciliciorum a ministris deducuntur ad sacerdotem, ut qui per se non possunt agere poenitentiae opus, in se habeant poenitentiae signum propter aetatis minimae tempus; et hoc teneatur in poenitendi effectu, quod notatur in poenitentiae signo. Qui post exorcismorum increpationem opportune veniunt ad olei unctionem. Hic omnibus a Ioanne in poenitentia baptizatis catechumenorum figura exstitit, ut quod illis baptismus in poenitentia fuit, hoc istis per poenitentiam ad Deum conversio sit.


104w 0.98620796203613 s