Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 24 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXIII. Quid sit exorcismus. <<<     >>> CAPUT XXV. Unde habuit exorcizandi virtus initium, vel in quo mysterio divinis verbis hoc episcopus agat. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0121B) CAPUT XXIV. Qualis erit exorcismus.

(0121C)

Erit exorcismi sermo nonturno verborum, non difficultate intelligentiae, non inusitato contextus eloquio; sed simplex, compositus, ardens, ita virtutis intentione coruscans, ut vere principem mundi increpationis suae valore demonstret expellere; atque sic in spiritali certamine, quo contra aerias agitur potestates, fulgura terroris immittere, ut ipsa expulsio invisibilis hostis quadam fieri expugnatione visibili contempletur, ita ut et catechumenus terreatur consideratione auditus, et fidelis incitetur aggressione conflictus. Sic dum sacerdotum officia pro castris Dei dimicant, et fideles devotam intentionem velut arma ministrant, et qui creaturam Dei possidebat victus abscedat, et Christus quos condidit victor obtineat.


97w 0.7536838054657 s