Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 25 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXIV. Qualis erit exorcismus. <<<     >>> CAPUT XXVI. Quod exorcizando catechumenos potestas diaboli aufertur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0121C) CAPUT XXV. Unde habuit exorcizandi virtus initium, vel in quo mysterio divinis verbis hoc episcopus agat.

(0122A)

Exorcizandi virtus illius rei significatio fuit, quod lunaticum increpavit Iesus: Exiit ab illo daemonium (Matth. XVII, 17) . Ad instar huius increpationis dominicae increpat etiam episcopus voce propria, sicut increpavit Dominus voce sua. Et hanc ipsam increpationem quam dicit episcopus, non ex humana coniectura, sed ex proprietate auctoritatis divinae propheticis verbis aggreditur dicens: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet in te qui elegit Ierusalem (Zach. III, 2) . Dehinc secundo imperans dicit: Tibi dicitur, Satanas, Vade retro. Ac deinde in tuba victoriae tertio proclamat: Vicit leo ex tribu Iuda, radix David (Apoc. V. 5) . Ita deinde hic exorcismus a ministris inchoatur: Deprehensae sunt insidiae tuae. Sicque eadem increpatio exorcistarum pronuntiatione completur, donec omnes catechumeni sub exorcismis agantur. (0122B) Est itaque ordinabiliter ordinatus ordo, ut primum increpationis sermo ex illa causa qui oritur ex illis et verbis aggrediatur. Nam quia exorcismus increpationis est sermo, bene invehendo exoritur, dum sic inchoatur: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet in te qui elegit Ierusalem (Zach. III, 2) . Secundo divina potestas infertur, dum divinorum verborum imperium promulgatur dicendo: Vade retro, Satanas (Matth. IV, 10) . Tertio potentia victoriae demonstratur, quia Christus et dudum moriendo zabolum vicit, et in his qui credunt ac sequuntur eum quotidie vincit. Atque ideo vox in victoriam elevatur, dum dicitur: Vicit leo ex tribu Iuda, radix David (Apoc. V, 5) . Propter quod scriptum est: Nunc princeps mundi eiicietur foras (Ioan. XII, 31) , id est, de credentium cordibus expelletur. (0122C) Et item haec dicit Dominus: Equidem et captivitas a forte tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvum esse poterit (Isaiae XLIX, 25) ; ostendens quod in victoriam Christi destructo imperio diaboli potuit homo ab eius captivitate eripi et salvari


282w 2.2750461101532 s