Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 26 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXV. Unde habuit exorcizandi virtus initium, vel in quo mysterio divinis verbis hoc episcopus agat. <<<     >>> CAPUT XXVII. De exemplo Evangelii, II quod catechumeni oleo perunguntur. hide dictionary links

(PL 96 0122C) CAPUT XXVI. Quod exorcizando catechumenos potestas diaboli aufertur.

Exorcizatur autem, id est, increpatur potestas zaboli, et insufflatur in his a quibus potestatis eius dominator expellitur, ut renuntient ei sub cuius ditione obnoxii tenebantur, atque eruti a potestate tenebrarum, in Domini sui regnum per sacramentum baptismatis transferantur. (0123A) Ii in nonnullis locis, ut refertur, sales accipiunt, velut significato sapientiae condimento. Sed licet forsitan, ut dicitur, quia sola hoc antiquitas commendavit, adeo usquequaquam non probatur. Quia vero ut catechumenis in adipiscendo fidei sacramento tradantur, evidenti sanctae Scripturae nullo documento monstratur, ideo nihil offici ubi non fit. Nam ad summum roborem quomodo valebunt, quae ad proprietatem rei pertinere nulla sacrae auctoritatis serie vel per figuram vel per speciem demonstrantur?


115w 0.46040415763855 s