Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 27 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXVI. Quod exorcizando catechumenos potestas diaboli aufertur. <<<     >>> CAPUT XXVIII. Quod ordinate lectio Isaiae prophetae, Petri quoque apostoli, et Marci evangelistae, exorcizationis in conventu ecclesiae proferantur. hide dictionary links

(PL 96 0123A) CAPUT XXVII. De exemplo Evangelii, secundum quod catechumeni oleo perunguntur.

Iidem catechumeni post exorcismos quibus increpata et expulsa diaboli est potestas, ab eis unguntur oleo, quod a sacerdote constiterit benedictum. (0123B) Quae unctio magno dominicae operationis commendatur exemplo. Cum enim, ut Marcus evangelista refert, adduxissent ad Iesum surdum et mutum, deprecabantur eum, ut imponeret illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas, expuensque tetigit linguam eius, et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, adaperire. (0123C) Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte (Marc. VII, 32, 33) . Quid est, quod Dominus surdum et mutum apprehendens in turba seorsum, mittit in auriculas digitos suos ut audiat, nisi quia Redemptor veniens genus humanum separavit a turba daemonum, et a conversatione operum veternorum, atque per infusionem spiritalium munerum illi fidei dedit auditum? Nam sicut per digitum Dei Spiritus eius, ita per digitos pluralitas significatur spiritalium gratiarum. Et quid est, quod expuens tangit linguam eius, ut valeat loqui, nisi quia post auditum fidei sacramenta salutis hunc et agnoscere, et perficere facit? Spiritus enim Christi gratia est humanae redemptionis, quae de capite divinitatis eius descendens, cognita per os humanitatis ipsius, confessionem et laudem suam intulit credituris. Quid autem, quod suspiciens in coelum ingemuit, nisi quia aequalitatem Patris habens, infirmitatem humanitatis, in qua pro nobis doluit, demonstravit? (0123D) Quid vero est, quod ait Ephphetha, expositum est, quod est adaperire, statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte, quia cum in illo gratia et operatio redemptionis accessit, tota virtute in laudem et dilectionem sui redemptoris erupit. Unde nec tacere, nec distorte potuit loqui, qui redemptionem suam in gloriam Redemptoris, ut loqueretur, et recte loqueretur, accepit.


285w 0.40893411636353 s