Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 28 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXVII. De exemplo Evangelii, II quod catechumeni oleo perunguntur. <<<     >>> CAPUT XXIX. Quod mysterium salutis, quod semel Christo moriente est factum, quotidie fiat in his qui regenerari noscuntur. hide dictionary links

(PL 96 0123D) CAPUT XXVIII. Quod ordinate lectio Isaiae prophetae, Petri quoque apostoli, et Marci evangelistae, exorcizationis in conventu ecclesiae proferantur.

(0124A)

Hinc eodem exorcizationis tempore bene in conventu ecclesiae, ante quam exorcismi dicantur, profertur lectio Isaiae prophetae in qua dicitur: Nunquid tolletur a forte praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit? (0124B) Quia haec dicit Dominus: Equidem et captivitas a forte tolletur, et quod ablatum fuerit, a robusto salvabitur (Isai. XLIX, 24, 25) . Item Petri ad gentes: Vos autem, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis eius qui de tenebris vocavit vos in admirabile lumen suum (I Petr. II, 9) . Marci quoque evangelistae, quae huius ephphethationis revelat sacramentum, quae superius et prolata est, et disserta: videlicet ut virtus Dei per victoriam crucis praedam humani generis a fortitudine diaboli tollens, faciat genus electum per regenerationis donum, regale quoque sacerdotium per dominium dictionum, et oblationem innocentiae, atque contriti spiritus sacrificium, infundens illi auditum obedientiae praeceptorum, et dans ei rectae fidei loquelam, atque suae gloriae hymnum.


163w 0.34211087226868 s