Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 29 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXVIII. Quod ordinate lectio Isaiae prophetae, Petri quoque apostoli, et Marci evangelistae, exorcizationis in conventu ecclesiae proferantur. <<<     >>> CAPUT XXX. Quid sit, vel quare sit competens dictus. hide dictionary links

(PL 96 0124B) CAPUT XXIX. Quod mysterium salutis, quod semel Christo moriente est factum, quotidie fiat in his qui regenerari noscuntur.

Hoc quod generaliter in humano genere moriente Christo semel est factum, quotidie in regeneratorum fit specialiter lavacro. Nam convertenti ex errore gentili post exorcismos tanguntur auriculae oleo, ut accipiat auditum fidei, et sit vere spiritalium dictorum auditor. (0124C) Similiter tangitur et os, ut cognitionem Redemptoris sui, traditam sibi symboli fidem corde credat ad iustitiam, ore confitens proferat ad salutem; sicque solutis obstinatione concreatis vinculis, recte loquatur magnificans Deum


85w 0.37273097038269 s