Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 30 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXIX. Quod mysterium salutis, quod semel Christo moriente est factum, quotidie fiat in his qui regenerari noscuntur. <<<     >>> CAPUT XXXI. De tradendo Symbolo. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0124C) CAPUT XXX. Quid sit, vel quare sit competens dictus.

Ex catechumeno fiat competens. Nam sicut ex eo quod Dei audiendo cognitionem, audiens dicitur, sic ex eo quod accepto Symbolo iam petit gratiam Dei, competens vocatur. Competentes dicuntur simul petentes, quomodo consedentes, colloquentes, et concurrentes non aliud intelliguntur, nisi simul sedentes, loquentes, currentes. Ita quoque competentes nihil aliud sunt, quam simul petentes. (0124D) Quid autem petunt nisi baptismatis sacramenta, per quae possint a potestate tenebrarum erui, et accepta indulgentia peccatorum in Dei omnipotentis regnum transferri? Ut ergo quod petunt accipere mereantur, a vitiis corda, ab immunditiis mundare debent et corpora; abstinentes animam a delictis, corpus ab epulis; ut contritio cor humiliet, et iustificet, abstinentia et castitas corpus extenuet, et emundet; quo animae et corporis ex toto purificata substantia, quidquid contritio cordis, quidquid afflictio egerit carnis, totum ad dignitatem proficiat suscipiendae regenerationis. (0125A) Horum significantiam habuit Nicodemus, ille princeps Iudaeorum, qui nocte venerat ad Iesum, qui erat ex his qui crediderunt in nomine eius, videntes signa et prodigia, quae faciebat; qui in eo quod cum esset Dominus Iesus Ierosolymis in Pascha in die festo docens, tam efficaciter eius doctrinam audivit, ut crederet in nomine eius, catechumenus, quod est audiens, fuit. In eo autem quod venit ad eum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo (Ioan. III, 2) , competentem se esse monstravit. Nam cum in templo docentem audivit, et visis signis credidit, vere audiens exstitit. (0125B) Cum vero, licet in tenebris ignorantiae ad lumen venit, quia nocte ad Iesum venit, et magistrum esse, et hunc a Deo venisse fatetur, atque iam ex magisterio doceri quaerit, quia magistro debitum honorem dedit, ex tunc competens fuit, quia cuius doctrinae credens audiendo fidem detulit, eius magisterium petendo quaesivit. Qui deinde promovetur ad gratiam baptismatis, quando hoc illi commendat responsio Salvatoris, dum subinfertur: Respondit Iesus, et dixit ei: Amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei (Ibid.) . Quid ergo? quia non sufficit catechumeno quod audit verbum Dei, non sufficit competenti quod petit gratiam ex magisterio Dei, necesse est ut renascatur ex aqua et Spiritu sancto, ut renatus sit particeps corporis et sanguinis Christi; et sicut ipse per fidem credidit in Christo, sic participando corpori Christi, credat se illi Christus. Hoc enim est quod dicitur: Cum autem esset Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat. (0125C) Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis (Ioan. II. 23, 2) . Quid est hoc? ecce Dominus credentibus se ipsum non credit semetipsum! Crediturusne est ergo se ipsum incredulis, et non credentibus? Nusquam prorsus. Sed catechumenus et competens iam credunt in Christum; sed quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto, non participant corpori Christi, et ideo non se credidit illis Christus. Si dixerimus catechumenis: Creditis in Christum, respondent: Credimus, et signant se; iam crucem Christi portant in fronte, et non erubescunt de cruce Domini sui. Ecce credunt in nomine eius. Interrogemus eos: Manducatis carnem Filii hominis, et bibitis sanguinem Filii hominis? Nesciunt quid dicimus, quia Iesus non se credidit eis. Iam vero quasi signum crucis habent in fronte. (0125D) Iam de domo magna sunt. Necesse est renascantur, fiant ex servis filii, fiant ex adventitiis cives. Non enim nihil sunt, quia iam ad magnam domum pertinent. Et cum renati fuerint, tunc participibus corporis sui credet se ipsum Christus.


560w 4.702595949173 s