Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 32 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXXI. De tradendo Symbolo. <<<     >>> CAPUT XXXIII. De Symboli nomine, et quid Symbolum sit. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0125D) CAPUT XXXII. Qua ratione Symbolum constet.

(0126A)

Symbolum, quod competentes accipiunt, hac ratione Patres constare dixerunt. (0126B) Dicunt enim quod cum audissent apostoli a Domino ut irent docere gentes praedicantes regnum Dei, et baptizarent eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, accepto Spiritu sancto post ascensionem Domini, quando insedit super eos in similitudinem ignis, et locuti sunt linguis omnium gentium, ut ad cognitionem veritatis nulla illis vel gens, vel loquela esset ignota, sed per eumdem sanctum Spiritum omnibus omnimode loquerentur, corporaliter ab invicem discessuri, hoc inter se unius praedicationis Symbolum ediderunt, quo ubique euntes nihil dissonum, nihil varium nuntiarent, sed unam fidem unitis verbis edicerent, et ex omnibus sacris Scripturis instrumenta colligentes, unum hoc breve fidei aedificium construerent; de quo etiam per prophetam dictum fuerat: Quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Isai. X, 22) . Itaque adhuc in unum positi, sancto Spiritu pleni, breve hoc praedicationis indicium conferendo inter se quid unusquisque sentiret, sibimet ediderunt, atque dandam hanc regulam credentibus statuerunt; ut quia multi futuri erant, qui se esse Christi apostolos simularent, et Christum non doctrina sana et integra praedicarent, ideo per hoc indicium agnosceretur, quod Christum veraciter nuntiaret, qui eum secundum hanc apostolicam regulam nuntiasset.


195w 1.2520878314972 s