Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 33 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXXII. Qua ratione Symbolum constet. <<<     >>> CAPUT XXXIV. Quod quinta feria ante Pascha reddendum est Symbolum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0126B) CAPUT XXXIII. De Symboli nomine, et quid Symbolum sit.

(0126C)

Symboli nomen ex Graeco, collatio vel indicium vertitur in Latinum, quod sit foedus et cognitio fidei, in quo et sciatur quid creditur, et quod creditur nullatenus violetur. Indicium ergo est propter cognitionem; collatio propter inter multos unitae definitionis communitatem. Nam indicium quod rem ignotam indicet, collatio quod sit communis loquelae definitio. (0126D) Hinc et in civilibus bellis, quia et armorum habitus, et sonus vocis, et mos unus, et institutio bellandi similis est, ne quaelibet doli subreptio fiat, suis militibus unusquisque dux discreta symbola ponit, quae Latine vel signa vel indicia dicuntur, ut occurrens forte, de quo dubium sit quam aciem sequatur, prodito symbolo, an adversarius sit, an proprius, agnoscatur. Ad hoc autem sancti Patres hoc non membranis, sed memoriae commendare iusserunt; ut non hoc lectio teneat, quae ad ipsos etiam infideles solet idipsum aliquando deferre; sed ex ipsius sanctae apostolicae definitionis traditione commendatum semper maneat fidelibus tenacitate memoriae. Pro soliditate itaque initiandae fidei bene discessuri ab invicem apostoli hoc unanimitatis indicium posuerunt. (0127A) Quod Symbolum est signum vel indicium per quod agnoscitur Deus; quod ideo credentes accipiunt, ut sciant qualiter certamen fidei contra diabolum praeparent; in quo cum pauca sint verba, continentur omnia sacramenta. In quo ideo ab apostolis breviatim collecta sunt ex omnibus Scripturis, ut quia multi credentes vel litteras nescirent, vel scientes occupati impedimento saeculi, Scripturas eis legere non liceret, hoc corde et memoria retinentes, sufficientem sibi haberent scientiam salutarem.


239w 1.9536209106445 s