Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 34 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXXIII. De Symboli nomine, et quid Symbolum sit. <<<     >>> CAPUT XXXV. Quod catholica fides brevitate Symboli teneatur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0127A) CAPUT XXXIV. Quod quinta feria ante Pascha reddendum est Symbolum.

Hoc Symbolum, quod competentes in die unctionis accipiunt, aut per se, si maiores aetate sunt, aut per ora gestantium, si parvuli sunt, quinta feria ante Pascha sacerdoti recitant atque reddunt; ut eorum probata fide, merito perveniant ad vicinum resurrectionis dominicae sacramentum per fontis sacri baptismum.


55w 0.92202520370483 s