Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 37 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXXVI. Initium Symboli, et quid sit credulitas. <<<     >>> CAPUT XXXVIII. Quod ideo sit Deus omnipotens, quia omnia fecit. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0127C) CAPUT XXXVII. Quod in Deo solo, non in rebus, sed de rebus adhibenda sit fides.

In Symbolo firmitas, et quaedam est separatio unius fidei, qua ostenditur in Deum solum, et Deo credere, non in quibuscunque caeteris rebus, id est in Deum habere fidem, non autem in rebus, sed rerum habere fidem. (0127D) Credendum ergo est in Deum, et non in aliam rem, quia fides in Deum, sicut et unus Deus, singulari est specie habenda et retinenda; caeteris rebus apponenda, non superponenda est fides. Credimus ergo in Deum. Credimus et sanctam eius Ecclesiam esse. Non autem credimus in Ecclesiam sicut in Deum, quia Ecclesia non est Deus. Credimus autem singulariter in Deum. Credimus et sequenter Ecclesiam eius esse. Ita quoque et deinceps credimus quaecunque rectae fidei regula nobis credere commendarit. Patrem tantumdem Filii sui secundum divinam generationem, iuxta quod ad eum dicit: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3) .


148w 1.6582379341125 s