Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 38 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXXVII. Quod in Deo solo, non in rebus, sed de rebus adhibenda sit fides. <<<     >>> CAPUT XXXIX. Quod Filius neque de nihilo, neque de aliqua est materia factus, sed tantumdem a Patre ineffabiliter genitus. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0127D) CAPUT XXXVIII. Quod ideo sit Deus omnipotens, quia omnia fecit.

(0128A)

Omnipotentem, quia solus omnia potuit, qui omnia fecit; qui ita credendus est esse omnipotens, ut omnia quae sunt visibilia et invisibilia, ex nihilo fecerit. Non enim aliquid esse potest, cuius creator non esset, cum omnipotens esset, quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem ex limo, non utique fecit ex eo quod ipse non fecerat, quia terram, unde limus est, ex nihilo fecerat. (0128B) Et si ipsum coelum et terram, id est mundum et omnia quae in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est: Qui fecit mundum ex materia invisa (Sap. XI, 18) , vel etiam informi, nullo modo credendum est illam materiam de qua factus est mundus, quamvis informem, quamvis invisam, quocunque modo esset, per se ipsam esse potuisse, tanquam coaeternam et coaevam Deo; sed quemlibet modum suum quem habebat, ut quoquo modo esset, et distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi ab omnipotente Deo, cuius beneficio est res non solum quaecunque formata, sed etiam quaecunque formabilis. Inter formatum autem et formabile hoc interest, quod formatum iam accepit formam, formabile autem potest accipere. Sed qui praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse formari, quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis, et ipse unus est qui cuilibet rei, non solum ut pulchra sit, sed etiam ut pulchra esse possit, attribuit. (0128C) Quapropter rectissime creditur omnia Deum fecisse de nihilo, quia etiamsi de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo Dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deinde formarentur quaecunque formata sunt. Qui Pater, quantum ad generationem divinitatis pertinet, tantumdem Filii sui Pater est. Qui Filius cooperator eius, quoniam per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et verbum, et veritas, et virtus, et sapientia est ipsius.


299w 2.2134549617767 s