Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 39 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXXVIII. Quod ideo sit Deus omnipotens, quia omnia fecit. <<<     >>> CAPUT XL. Quod incarnatus Filius de Spiritu sancto et Maria virgine natus est. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0128C) CAPUT XXXIX. Quod Filius neque de nihilo, neque de aliqua est materia factus, sed tantumdem a Patre ineffabiliter genitus.

Hinc sequitur: Credimus et in Iesum Christum Filium Dei unicum, Deum et Dominum nostrum; non separatum a Deo Patre, sed et in se Deum, et cum Patre unum Deum. (0128D) Itaque Deus cum Verbum genuit, id quod est ipse, genuit; neque de nihilo, neque de aliqua iam facta conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse. Unde idem Deus Pater, qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit, id est, Verbum Deum, per quod se cognoscere fecit. (0129A) Quod Verbum virtus etiam eius, et sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est, et disposuit omnia; de quo propterea dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1) . Quamobrem unigenitus Filius Dei neque factus est a Patre, quia sicut dicit evangelista: Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 3) ; neque ex tempore genitus, quoniam sempiterne Deus sapiens sempiternam habet secum sapientiam suam. Neque impar est Patri, id est, in aliquo minor, quia et Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philip. II, 6) . Sed quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I) , eadem sapientia quae de Deo genita est, dignata est etiam in hominibus creari. Quo pertinet illud: Dominus creavit me in principio viarum suarum (Proverb. VIII, 22) . Viarum enim eius principium caput Ecclesiae, quod est Christus homine indutus, per quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est, via certa, qua perveniremus ad Deum. Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus. (0129B) Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet fratres; secundum id autem quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes (Luc. VIII, 21; Hebr. II, 11) , qui post eius et per eius primatum in Dei gratiam renascimur per adoptionem filiorum Dei.


316w 2.014436006546 s