Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 40 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XXXIX. Quod Filius neque de nihilo, neque de aliqua est materia factus, sed tantumdem a Patre ineffabiliter genitus. <<<     >>> CAPUT XLI. Quod Filius, cum dicatur natus de Spiritu sancto, non sit omnino filius Spiritus sancti. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0129B) CAPUT XL. Quod incarnatus Filius de Spiritu sancto et Maria virgine natus est.

Qui natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. Bene confitemur, quia Dominus noster Iesus Christus, qui de Deo Deus, natus est de Spiritu sancto et virgine Maria, utraque substantia, divina scilicet atque humana, filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus. (0129C) Sed quomodo dicimus Christum natum de Spiritu sancto, si non eum genuit Spiritus sanctus? An quia fecit cum? Quia Dominus noster Iesus Christus, in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 3) ; in quantum autem homo est, et ipse factus est, sicut Apostolus dicit: Factus ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3) . Sed cum illam creaturam, quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit, neque enim separabilia sunt opera Trinitatis, cur in ea facienda solus Spiritus sanctus nominandus est? An et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa opera Trinitatis intelligitur? Ita vero est, et exemplis doceri potest. Sed non est in hoc diutius immorandum.


172w 2.0169739723206 s