Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 41 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XL. Quod incarnatus Filius de Spiritu sancto et Maria virgine natus est. <<<     >>> CAPUT XLII. Quod non omne quod ex aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupari conceditur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0129C) CAPUT XLI. Quod Filius, cum dicatur natus de Spiritu sancto, non sit omnino filius Spiritus sancti.

(0129D)

Illud movet, quomodo dictum sit natus de Spiritu sancto, cun filius nullo modo sit Spiritus sancti. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei Filium, aut eum natum de Deo, sed factum, vel creatum, vel conditum, vel institutum ab illo, vel si quid huiusmodi recte possumus dicere. (0130A) Hic ergo, cum confiteamur natum de Spiritu sancto et virgine Maria, quomodo non sit filius Spiritus sancti, et sit filius virginis Mariae, cum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est. Procul dubio quippe non sic de illo ut de patre; sic autem de illa ut de matre natus es


120w 1.1681289672852 s