Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 42 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XLI. Quod Filius, cum dicatur natus de Spiritu sancto, non sit omnino filius Spiritus sancti. <<<     >>> CAPUT XLIII. Quod utrumque sexum salvaverit Christus vir nascendo de femina. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0130A) CAPUT XLII. Quod non omne quod ex aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupari conceditur.

Non igitur concedendum est quidquid de aliqua re nascitur continuo eiusdem rei filium nuncupandum. (0130B) Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum, lumbricum, quorum nihil est filius; ut ergo haec omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, non aquae filios eos rite dixerit quispiam, sed plane dicuntur filii Dei Patris, et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu sancto natus est Filius Dei Patris, non Spiritus sancti. Nam illud quod de capillo et caeteris diximus, ad hoc tantum valet, ut admoneamur non omne quod de aliquo nascitur, etiam filium eius de quo nascitur, posse dici, sicut non omnes qui dicuntur alicuius filii, consequens est, ut etiam de illo nati esse dicantur, sicut sunt qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennae, non ex illa nati, sed in illam praeparati, sicut filii regni praeparantur in regnum. (0130C) Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam non eo modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius de illo sit natus cuius dicitur filius, profecto modus iste quo natus est Christus de Spiritu sancto non sicut filius, et de Maria virgine sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis ex ipso exordio naturae suae quo esse coepit, Verbo Deo copuletur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui filius Dei; ac sic in naturae humanae susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, quae nullum peccatum posset committere. Quae gratia propterea per Spiritum fuerat significanda, quia ipse proprie sic est Deus, ut dicatur etiam Dei donum. (0130D) Dono enim Dei, hoc est Spiritu sancto, concessa est nobis tanta humilitas tanti Dei, ut totum hominem, id est corpus, animam, et Spiritum, suscipere dignaretur in utero virginis, maternum corpus integrum inhabitans, integrum deserens.


312w 2.1010758876801 s