Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 44 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XLIII. Quod utrumque sexum salvaverit Christus vir nascendo de femina. <<<     >>> CAPUT XLV. De nomine et iudicio Pontii Pilati. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0131A) CAPUT XLIV. Quod Virginis partus nihil iniuriae fecerit Christi divinitati.

Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium viscerum, ut propterea recusanda videatur talis Domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant. Quia et stultum Dei sapientius esse hominibus (I Cor. I, 25) , et omnia munda mundis (Tit. I, 15) , verissime Apostolus dicit. (0131B) Debent igitur intueri, qui hoc putant, solis huius radios, quem certe non tanquam creaturam Dei laudant, sed tanquam Deum adorant, per cloacarum fetores et quaeque horribilia usquequaque diffundi, et in his operari secundum naturam suam, nec tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum visibilis lux visibilibus sordibus sit natura coniunctior; quanto minus igitur poterat pollui verbum Dei non corporeum neque visibile de femineo corpore casto utique, et mundissimo, atque singulariter glorioso, ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus intervenientibus habitat maiestas Verbi ab humani corporis fragilitate secretius? Unde manifestum est nullo modo potuisse Verbum Dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima humana maculatur.


155w 1.1094539165497 s