Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 45 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XLIV. Quod Virginis partus nihil iniuriae fecerit Christi divinitati. <<<     >>> CAPUT XLVI. Quare mortem crucis Christus elegerit. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0131B) CAPUT XLV. De nomine et iudicio Pontii Pilati.

(0131C)

Pilatus, os malleatoris, quia dum Christum ore suo et iustificat et condemnat, more malleatoris utraque ferit; cumque Iudaeorum consilium declinaverit, secundum voluntatem tamen Iudaeorum iudicium fieri permisit. Qui accepit aquam, et lavit manus, ut in lavacro manus eius gentilium opera purgarentur, et ab impietate Iudaeorum, qui clamabant: Crucifige eum (Marc. XV, 13) , nos faceret alienos. Qui iudex contra Deum cogitur ferre sententiam. Ille vero non damnat oblatum, sed arguit offerentes, quodam modo contestans, et dicens: Ego quidem innocentem volui liberare; sed quoniam seditio oritur, ego minister legum sum, vestra vox sanguinem fundit.


99w 0.85493803024292 s