Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 47 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XLVI. Quare mortem crucis Christus elegerit. <<<     >>> CAPUT XLVIII. De sepultura Christi. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0131D) CAPUT XLVII. De sacramento crucis.

(0132A)

Sacramentum autem crucis ita commendat Paulus cum dicit: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 18); id est crucem Domini, cuius latitudo ducitur in transverso ligno quo extenduntur manus, longitudo a terra usque ad ipsam latitudinem, quo et a manibus et infra totum corpus affigitur, altitudo a latitudine sursum usque ad summum quo adhaeret caput, profundum quod terrae infixum absconditur. Quo signo crucis omnis actio Christiana describitur. (0132B) In latitudine itaque bene operari in Christo; in altitudine sperare coelestia sacramenta, non profanare; in profundo radicatos et fundatos in charitate consistere. Est ergo latitudo crucis actio boni operis, quae per expansionem manuum demonstratur. Est latitudo crucis perseverantia bonae actionis quae per tolerantiam longanimitatis servat virtutem passionis. Est altitudo crucis spes futurorum bonorum, per quam sine profanatione. . . . et radicati sunt immobiles et ad perseverantiam inter passiones, et ad remunerationem propter veram spem.


156w 2.261176109314 s