Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 49 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XLVIII. De sepultura Christi. <<<     >>> CAPUT L. De somno mortis et gloria resurrectionis Christi. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0132C) CAPUT XLIX. Quod neque deitate, neque carne, sed in anima Christus descenderit in infernum.

Descendit ad inferna. Cum Christus tempore mortis suae secundum carnem fuerit in sepulcro, secundum divinitatem fuerit ubique, quia coelum et terram ipse implet (Ierem. XXIII, 24) , et est lux quae in tenebris lucet, quamvis eam tenebrae non comprehendant (Ioan. I, 5); restat quod in anima descenderit in inferno, quia iuxta humanam humilitatem. (0132D) Per carnem itaque in sepulcro, per animam in inferno mortis suae tempore fuit; per divinitatem vero incommutabilem nunquam de paradiso defuit, qui ubique praesens manet semper et mansit. (0133A) Est autem sensus multo expeditior, et a diversis ambiguitatibus liber, si non secundum id quod homo erat, sed secundum id quod Deus erat, Christus dixisse latroni accipiatur: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43) . Homo quippe Christus illo die secundum carnem sepulcro, secundum animam in inferno futurus erat. Deus vero idem ipse Christus ubique semper est. Est enim virtus et sapientia Dei, de qua scriptum est: Quod attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter (Sap. VIII, 1) . Ubicunque sit ergo paradisus, quisquis beatorum ibi est, cum illo ibi est, qui ubique est.


187w 1.496780872345 s