Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 50 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT XLIX. Quod neque deitate, neque carne, sed in anima Christus descenderit in infernum. <<<     >>> CAPUT LI. De ascensione in coelis corporis Christi. Et non quaerendum ubi sit id ipsum corpus. Quae coelorum latitudo promissa est fidelibus cunctis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0133A) CAPUT L. De somno mortis et gloria resurrectionis Christi.

Tertia die resurrexit vivus a mortuis, iuxta quod dictum est: Ego dormivi, et quievi, et resurrexi, quoniam Dominus suscitavit me (Psal. III, 6) , id est: Dormivi in cruce somno mortis; quievi in sepulcro tempore triduanae quietis; surrexi vivus a mortuis in gloria resurrectionis. (0133B) Et bene tertia die resurrexit, quia totius Trinitatis virtute assumptus, et mortuus homo, et suscitatus a morte, ipse primogenitus consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum Dei vocavit, quos comparticipes et cohaeredes suos esse dignatus est; ut qui erat unigenitus natus ex Deo solus, esset primogenitus ex mortuis inter homines multos, et dignaretur servos vocare fratres dicens: Ite, dicite fratribus meis ut eant in Galilaeam. Ibi me videbunt (Matth. XXVIII, 10) .


120w 0.88872003555298 s