Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 51 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT L. De somno mortis et gloria resurrectionis Christi. <<<     >>> CAPUT LII. Quid sit sessio, et dextera Dei, hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0133B) CAPUT LI. De ascensione in coelis corporis Christi. Et non quaerendum ubi sit id ipsum corpus. Quae coelorum latitudo promissa est fidelibus cunctis.

Ascendit in coelum, sedet ad dextram Dei Patris omnipotentis. (0133C) Ubi et quomodo sit in coelo dominicum corpus, curiosissimum et supervacuum est quaerere. Tantummodo in coelo esse credendum est. Non enim est fragilitatis nostrae coelorum secreta discutere, sed et nostrae fidei de Domini corporis dignitate sublimia et honesta sentire. Quem beatitudinis locum etiam nobis promisit dicens: Erunt sicut angeli in coelis (Marc. XII, 25) in illa civitate, quae est mater omnium nostrum, Ierusalem aeterna in coelestibus.


97w 1.1490209102631 s