Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 52 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LI. De ascensione in coelis corporis Christi. Et non quaerendum ubi sit id ipsum corpus. Quae coelorum latitudo promissa est fidelibus cunctis. <<<     >>> CAPUT LIII. Quid accipiendum est, vivis et mortuis, quos iudicare venturus est Christus. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0133C) CAPUT LII. Quid sit sessio, et dextera Dei,

Credimus etiam quod sedet ad dexteram Patris. (0133D) Nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum et sinistrum latus animo occurrat, aut id ipsum, quod sedere Pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum est, ne illud incidamus sacrilegium in quo exsecratur Apostolus eos qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis (Rom. I, 23) . Ad dexteram ergo intelligendum est dictum esse in summa beatitudine, ubi iustitia, pax et gaudium est; sicut ad sinistram haedi constituuntur (Matth. XXV, 35) , id est, in miseria, propter iniquitatis labores atque cruciatus. (0134A) Sedere ergo quod dicitur Deus, non membrorum positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa maiestas nunquam caret, semper dignis digna distribuendo, quamvis extremo iudicio multo manifestias inter homines unigeniti Filii Dei iudicis vivorum atque mortuorum claritas indubitata fulsura sit, et veritas hominis aperta visura.


143w 0.90230298042297 s