Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 53 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LII. Quid sit sessio, et dextera Dei, <<<     >>> CAPUT LIV. Quod interposita dispensatio assumpti hominis paulo longius reddidit commemorationem Spiritus sancti ab ordine Trinitatis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0134A) CAPUT LIII. Quid accipiendum est, vivis et mortuis, quos iudicare venturus est Christus.

Inde venturus iudicare vivos et mortuos. Istis nominibus sive iusti et peccatores significantur, sive quos tunc ante mortem in terris inventurus est, appellati sunt vivi, mortui vero qui in eius adventu resurrecturi sunt. Haec dispensatio temporalis non tantum est sicut illa generatio secundum Deum, sed etiam fuit, et erit. (0134B) Nam sicut Dominus noster in terris, et nunc est in coelo, et erit in claritate venturus iudex vivorum atque mortuorum. Ita enim veniet sicut ascendit, secundum auctoritatem quae apostolorum Actibus continetur (Act. I, 11) , id est, in eadem veritate carnis, et immutabilitate assumpti hominis. (0134C) Ex hac itaque temporali dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: Haec dicit qui est, et qui fuit, et qui futurus est (Apoc. I, 8) . De quibus vivis et mortuis iudicandis non inconveniens alia quorumdam sententia est quae ita dicit: Quod autem dicitur iudicare vivos et mortuos, non quod alii vivi, alii mortui ad iudicium veniant, sed quod animam simul iudicabit et corpora; in quibus vivos animas, mortuos corpora nominavit, sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit: Nolite timere eos qui corpus occidere possunt, animae vero nihil possunt facere. Sed timete potius eum qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28) .


207w 1.6811089515686 s