Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 54 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LIII. Quid accipiendum est, vivis et mortuis, quos iudicare venturus est Christus. <<<     >>> CAPUT LV. Quod Spiritus sanctus Deus est ex Patre Filioque procedens. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0134C) CAPUT LIV. Quod interposita dispensatio assumpti hominis paulo longius reddidit commemorationem Spiritus sancti ab ordine Trinitatis.

Credo in sanctum Spiritum. Haec quae in superioribus paulo latius de Christo sunt tradita, ad incarnationis et passionis eius mysterium pertinent; quae dum media intercedunt personae ipsius coapta, sancti Spiritus commemorationem paulo longius reddiderunt. (0134D) Caeterum si solius divinitatis ratio habeatur, eo modo quo in principio dicitur: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum Filium eius unicum, Dominum nostrum, ita iungitur, et Spiritum sanctum. Illa vero omnia quae de Christo memorantur, ad dispensationem carnis, ut diximus, spectant. Igitur in sancti Spiritus commemoratione adimpletur mysterium Trinitatis.


102w 1.1413140296936 s