Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 56 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LV. Quod Spiritus sanctus Deus est ex Patre Filioque procedens. <<<     >>> CAPUT LVII. Quare dicatur Spiritus sanctus. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0134D) CAPUT LVI. Quare dicatur spiritus.

(0135A)

Spiritus sanctus autem dictus secundum id quod aliquid refertur spirans. Et spirans utique spiritu spirans est, et ex eo appellatus spiritus est. Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus secundum quod refertur ad Patrem, et Filium, quod eorum spiritus sit. Nam et hoc nomen, quod spiritus dicitur, non semper secundum id est quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat. Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur. Unde non tantum Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit.


95w 1.39968085289 s