Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 58 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LVII. Quare dicatur Spiritus sanctus. <<<     >>> CAPUT LIX. Quid interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0135B) CAPUT LVIII. Quod Spiritus sanctus nec genitus dicitur, nec ingenitus, sed procedens tantum.

Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate filii suspicentur. Ideo non praedicatur ingenitus, ne duo patres in ipsa Trinitate credantur. (0135C) Procedens autem dicitur testimonio Domini dicentis: Multa adhuc habeo, quae vobis loquar, sed non potestis illa audire modo. Veniet autem Spiritus veritatis, qui a Patre procedet, et de meo accipiet. Ille vobis indicabit omnia (Ioan. XVI, 12, 13) . Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinentur procedit.


86w 1.0752649307251 s