Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 60 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LIX. Quid interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum. <<<     >>> CAPUT LXI. Quare Spiritus sanctus Paracletus vocetur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0135C) CAPUT LX. Quod Spiritus sanctus ex opere angelus dicatur.

(0135D)

Spiritus sanctus ex opere etiam angelus intelligitur. Dictum est enim de illo: Et quae ventura sunt annuntiabit vobis (Ioann. XVI, 13) . Et utique angelus Graece et Latine nuntius interpretatur. Unde et duo angeli apparuerunt Loth (Genes. XIX, 1) , in quibus Dominus singulariter appellatur, quos intelligimus Filium et Spiritum sanctum, nam Pater nunquam legitur missus.


61w 0.76045393943787 s