Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 61 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LX. Quod Spiritus sanctus ex opere angelus dicatur. <<<     >>> CAPUT LXII Quare Spiritus sanctus septiformis dictus. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0135D) CAPUT LXI. Quare Spiritus sanctus Paracletus vocetur.

Spiritus sanctus quod dicitur Paracletus, a consolatione dicitur. Paraclisis enim Latine consolatio appellatur. Christus enim eum apostolis lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in coelum ascendit. (0136A) Consolator enim tristibus mittitur secundum illam eiusdem Domini sententiam: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 4) . Ipse etiam dixit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus (Matth. IX, 15) . Item paracletus pro eo quod consolationem praestat animabus, quae gaudium temporale amittunt. Alii paracletum Latine oratorem, vel advocatum, interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit, ipse docet, per ipsum datur sermo sapientiae, ab ipso sancta Scriptura inspirata est.


102w 1.201740026474 s