Spiritus sanctus ideo septiformis nuncupatur propter dona quae de unita eius plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. (0136B) Ipse enim spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Dei (Isai. XI, 2) .