Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 63 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXII Quare Spiritus sanctus septiformis dictus. <<<     >>> CAPUT LXIV. Quare Spiritus sanctus donum dicitur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0136B) CAPUT LXIII. Quod ad Trinitatem referatur spiritus rectus, spiritus sanctus, et spiritus principalis.

Spiritus autem principalis in Psalmo quinquagesimo legitur; ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt, ideo quia scriptum est: Deus spiritus est (Ioan. IV, 24) . Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt ergo ibi nonnulli Trinitatem significari; in spiritu principali Patrem, in spiritu recto Filium, in spiritu sancto Spiritum sanctum.


69w 0.81112098693848 s