Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 64 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXIII. Quod ad Trinitatem referatur spiritus rectus, spiritus sanctus, et spiritus principalis. <<<     >>> CAPUT LXV. Quare Spiritus sanctus charitas et gratia nuncupetur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0136B) CAPUT LXIV. Quare Spiritus sanctus donum dicitur.

(0136C)

Sanctus spiritus ideo donum dicitur eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Iesum Christum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in coelum, dedisse Spiritum sanctum, quo credentes impleti linguis omnium gentium loquebantur. In tantum autem donum Dei est, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem Deus est. Apud nos autem donum est. Sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis, prout vult, gratiarum dona. Nam et prophetias quibus vult impertit, et peccata quibus volet dimittit. Nam peccata sine Spiritu sancto non donantur.


100w 1.344733953476 s