Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 65 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT LXIV. Quare Spiritus sanctus donum dicitur. <<<     >>> CAPUT LXVI. Quare Spiritus sanctus Dei digitus dicatur. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0136C) CAPUT LXV. Quare Spiritus sanctus charitas et gratia nuncupetur.

(0136D)

Spiritus sanctus inde proprie charitas nuncupatur, vel quia naturaliter eos a quibus procedit coniungit, et se unum cum eis esse ostendit, vel quia in nobis id agit, ut in Deo maneamus, et ipse in nobis. Unde et in donis Dei nihil maius est charitate; et nullum est maius donum Dei, quam Spiritus sanctus. Ipse est et gratia, quae, quia non meritis nostris, sed voluntate divina gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus, et Pater ipsa sapientia; ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater, et Filius universaliter charitas.


113w 0.87679409980774 s